monumenta.ch > Plinius > sectio 30 > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 110, 7
Opera manuum eius veritas et iudicium. Teneatur veritas ab iis qui iudicantur hic. Iudicantur hic martyres, et ad iudicium perducuntur, quo non solum eos a quibus iudicati sunt, sed etiam angelos diiudicent, , adversus quos eis erat colluctatio, etiam cum ab hominibus iudicari viderentur. Non separet a Christo tribulatio, angustia, fames, nuditas, gladius . Fidelia enim omnia mandata eius: non fallit, exhibet quod promisit. Non tamen quod promisit, est hic exspectandum, non hic sperandum; sed confirmata sunt in saeculum saeculi, facta in veritate et iustitia. Hoc est verum et iustum, ut hic laboretur, illic requiescatur: quia, Redemptionem misit populo suo. Unde autem redimuntur, nisi a captivitate peregrinationis huius? Non ergo requies nisi in coelesti patria requiratur.